Post hoc proelium classem LXX navium Athenienses eidem Miltiadi
dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Quo
in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi
expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione
reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit
omnique commeatu privavit; dein vineis ac testudinibus constitutis
propius muros accessit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur,
procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo
casu nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et
oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a
classiariis regis datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione
deterrerentur, et Miltiades, timens, ne classis regia adventaret,
incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus, atque erat
profectus, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege
corruptus infectis rebus discessisset. Eo tempore aeger erat
vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam. ipse
pro se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. Causa
cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta
talentis aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc
pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica
coniectus est ibique diem obiit supremum.
Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis.
Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis
ante fuerat, omnium civium suorum potentiam extimescebant. Miltiades,
multum in imperiis magnisque versatus, non videbatur posse esse
privatus, praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi
videretur. Nam Chersonesi omnes illos, quos habitarat, annos perpetuam
obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. Non
erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
bonitate retinebat. Omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui
potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. Sed in
Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam
humilis esset, cui non ad eum aditus pateret, magna auctoritas apud
omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. Haec populus
respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
Nessun commento:
Posta un commento