eneide IV, 1-40
At regina gravi
iamdudum saucia cura 4.1
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem.
postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent.
quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis.
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis. quae bella exhausta canebat.
si mihi non animo fixum immotumque sederet
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna fatebor enim miseri post fata Sychaei 4.20
coniugis et sparsos fraterna caede penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammae.
sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.'
sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
nec venit in mentem quorum consederis arvis?
"Anna replica : “ O tu che sei più cara della luce a tua sorella, dunque
da sola ti consumerai in una perpetua verginità, e non conoscerai i
dolci figli, né i doni di Venere? Credi che di questo si preoccupi(no)
la cenere o i Mani defunti? Sia pure , nessun pretendente mai ha piegato
la tua afflizione, non in Africa, non prima a Tiro; è stato disprezzato
Iarba e gli altri capi, che l' Africa nutre, terra ricca di trionfi:
contrasterai anche un amore che ti piace? E non ti viene in mente nei
terrori di chi ti sei insediata? Da una parte ti cingono le città dei
Getùli, razza invincibile in guerra, e i Numìdi scatenati e la Sirte
inospitale, dall' altra una regione deserta per aridità e i Barcei che
per gran spazio impazzano. Perché dovrei ricordare le guerre che sorgono
da Tiro e le minacce di tuo fratello? Certo credo che con il favore
degli dei e con la protezione di Giunone le navi iliache abbiano questa
rotta. Quale tu vedrai questa città, o sorella, che regno vedrai sorgere
in conseguenza di un simile matrimonio!"
domenica 29 settembre 2013
sabato 21 settembre 2013
La matrona di Efeso
Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscumque defecerat positum inmonumento lumen renovabat. Una igitur intotā civitate fabula erat: solum illud adfulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proximā ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid faceret.
Descendit igitur in conditorium et, visā pulcherrimā muliere, primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit; deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus (scilicet quod erat) desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium " et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignotā consolatione percussă laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eādem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnaredominae pertinaciam coepit et: 'Quid proderit, inquit, hoc tibi, si solută inediā fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant indemnatum spiritum effuderis?

Īd cĭnĕrem aūt mānēs crēdīs sēntīrĕsĕpūltōs?
Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quamdiu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis courpus admonere debet ut vivas.' Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentiā siccă passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est. Ceterum, scitis quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet vivere, iisdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac aut subindedicente:
Plăcĭtōne ĕtĭām pūgnābĭs ămōrī?
Nēc vĕnĭt īn mēntēm, quōrūm cōnsēdĕrĭs ārvīs?
Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo unā non tantum illā nocte, quā nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, puteret exspirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.Ceterum, delectatus miles et formā mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat coemebat et, primā statim nocte, in monumentum ferebat Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam,detraxēre nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae.Commodaret ergo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac viro faceret.'Mulier non minus misericors quam pudica: 'Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet ex arcā corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est quā ratione mortuus isset in crucem.

Iscriviti a:
Post (Atom)