Descendit igitur in conditorium et, visā pulcherrimā muliere, primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit; deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus (scilicet quod erat) desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium " et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignotā consolatione percussă laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eādem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnaredominae pertinaciam coepit et: 'Quid proderit, inquit, hoc tibi, si solută inediā fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant indemnatum spiritum effuderis?
Īd cĭnĕrem aūt mānēs crēdīs sēntīrĕsĕpūltōs?
Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quamdiu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis courpus admonere debet ut vivas.' Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentiā siccă passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est. Ceterum, scitis quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet vivere, iisdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac aut subindedicente:
Plăcĭtōne ĕtĭām pūgnābĭs ămōrī?
Nēc vĕnĭt īn mēntēm, quōrūm cōnsēdĕrĭs ārvīs?
Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo unā non tantum illā nocte, quā nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, puteret exspirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.Ceterum, delectatus miles et formā mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat coemebat et, primā statim nocte, in monumentum ferebat Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam,detraxēre nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae.Commodaret ergo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac viro faceret.'Mulier non minus misericors quam pudica: 'Ne istud, inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet ex arcā corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est quā ratione mortuus isset in crucem.

Nessun commento:
Posta un commento