Educatus est in domo Pericli - privignus enim eius fuisse dicitur -,
eruditus a Socrate; socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua
loquentium ditissimum: ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
comminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna
tribueret. Ineunte adulescentia amatus est a multis amore Graecorum,
in eis Socrate; de quo mentionem facit Plato in symposio. Namque eum
induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo
surrexisse, ac filius a parente debuerit. Posteaquam robustior est
factus, non minus multos amavit; in quorum amore, quoad licitum est
odiosa, multa delicate iocoseque fecit, quae referremus, nisi maiora
potiora haberemus.
domenica 23 febbraio 2014
alcibiade
ALCIBIADES, Cliniae filius, Atheniensis. In hoc, quid natura efficere
possit, videtur experta. Constat enim inter omnes, qui de eo memoriae
prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in
virtutibus. Natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis
suae multo formosissimus, ad omnes res aptus consiliique plenus - namque
imperator fuit summus et mari et terra, disertus, ut in primis dicendo
valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei
[dicendo] posset resistere -, dives; cum tempus posceret, laboriosus,
patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis,
blandus, temporibus callidissime serviens: idem, simulac se remiserat
neque causa suberat, quare animi laborem perferret, luxuriosus,
dissolutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur
in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento