Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum
Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo
praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur,
priusquam classis exiret, accidit, ut una nocte omnes Hermae, qui in
oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat
Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est. Hoc cum
appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad
privatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est
iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem
opprimeret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod
et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim
liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re fiebat, ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset,
ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque
non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse
plurimum et prodesse poterat. Aspergebatur etiam infamia, quod in
domo sua facere mysteria dicebatur; quod nefas erat more Atheniensium,
idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
Nessun commento:
Posta un commento