Castore
lunedì 24 marzo 2014
prima scelta di poesie
gaio valerio catullo
I. Cui dono
Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo.
V. Vivamus
Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum, anafora, allitterazione,
dein mille altera, dein secunda centum, omoteleuto
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
XIII. Cenabis
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
giovedì 20 marzo 2014
Prima scelta di poesie
marco valerio marziale
Elide la vecchia sdentata
si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.
Il vanitoso
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scis te Proserpina canum:
personam capiti detrahet illa tuo.
Vantarsi troppo...
Bella es, novimus, et puella, verum est,
et dives, quis enim potest negare?
sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec dives neque bella nec puella es.
Lo scroccone
Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
Elide la vecchia sdentata
si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.
Il vanitoso
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scis te Proserpina canum:
personam capiti detrahet illa tuo.
Vantarsi troppo...
Bella es, novimus, et puella, verum est,
et dives, quis enim potest negare?
sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec dives neque bella nec puella es.
Lo scroccone
Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
lunedì 10 marzo 2014
fine di milziade
Post hoc proelium classem LXX navium Athenienses eidem Miltiadi
dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Quo
in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi
expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione
reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit
omnique commeatu privavit; dein vineis ac testudinibus constitutis
propius muros accessit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur,
procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo
casu nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et
oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a
classiariis regis datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione
deterrerentur, et Miltiades, timens, ne classis regia adventaret,
incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus, atque erat
profectus, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret.
Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege
corruptus infectis rebus discessisset. Eo tempore aeger erat
vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam. ipse
pro se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. Causa
cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta
talentis aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc
pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica
coniectus est ibique diem obiit supremum.
Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis.
Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis
ante fuerat, omnium civium suorum potentiam extimescebant. Miltiades,
multum in imperiis magnisque versatus, non videbatur posse esse
privatus, praesertim cum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi
videretur. Nam Chersonesi omnes illos, quos habitarat, annos perpetuam
obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus, sed iustus. Non
erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
bonitate retinebat. Omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui
potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est. Sed in
Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam
humilis esset, cui non ad eum aditus pateret, magna auctoritas apud
omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. Haec populus
respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
venerdì 28 febbraio 2014
la battaglia di maratona
Darius autem cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut
Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium
comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem hisque ducenta peditum,
decem milia equitum dedit, causam interserens, se hostem esse
Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque
praesidia interfecissent. Illi praefecti regii classe ad Euboeam
appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos
in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias
in campum Marathona deduxerunt. Is est ab oppido circiter milia passuum
decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti
auxilium usquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque, cursorem
eius generis, qui hemerodromoe vocantur Lacedaemonem miserunt, ut
nuntiaret, quam celeri opus esset auxilio. Domi autem creant decem
praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. Inter quos magna
fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus
acieque decernerent. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque
tempore castra fierent: id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem
re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis
copiis dimicari.
Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter
Plataeenses. Ea mille misit militum. Itaque horum adventu decem milia
armatorum completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandi
cupiditate. Quo factum est, ut plus quam collegae Miltiades valeret. Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt
locoque idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis radicibus
acie [e] regione instructa non apertissuma - namque arbores multis locis
erant rarae - proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium
altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur,
ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum videbat suis,
tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat eoque magis,
quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile
arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia
produxit proeliumque commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt
Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint adeoque
perterruerint, ut Persae non castra, sed naves petierint. Qua pugna
nihil adhuc exstitit nobilius. Nulla enim umquam tam exigua manus tantas
opes prostravit.
Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit
tributum, docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum
esse naturam. Ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et
tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic
olim apud Athenienses fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui
Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in
porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in
decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur
milites proeliumque committeret. Idem ille populus posteaquam maius
imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas
statuas Demetrio Phalereo decrevit.
mercoledì 26 febbraio 2014
Lo scandalo delle Herme
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum
Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo
praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur,
priusquam classis exiret, accidit, ut una nocte omnes Hermae, qui in
oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat
Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est. Hoc cum
appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad
privatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est
iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem
opprimeret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod
et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim
liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re fiebat, ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset,
ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque
non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse
plurimum et prodesse poterat. Aspergebatur etiam infamia, quod in
domo sua facere mysteria dicebatur; quod nefas erat more Atheniensium,
idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
domenica 23 febbraio 2014
alcibiade
ALCIBIADES, Cliniae filius, Atheniensis. In hoc, quid natura efficere
possit, videtur experta. Constat enim inter omnes, qui de eo memoriae
prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in
virtutibus. Natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis
suae multo formosissimus, ad omnes res aptus consiliique plenus - namque
imperator fuit summus et mari et terra, disertus, ut in primis dicendo
valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei
[dicendo] posset resistere -, dives; cum tempus posceret, laboriosus,
patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis,
blandus, temporibus callidissime serviens: idem, simulac se remiserat
neque causa suberat, quare animi laborem perferret, luxuriosus,
dissolutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur
in uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
Educatus est in domo Pericli - privignus enim eius fuisse dicitur -,
eruditus a Socrate; socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua
loquentium ditissimum: ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
comminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna
tribueret. Ineunte adulescentia amatus est a multis amore Graecorum,
in eis Socrate; de quo mentionem facit Plato in symposio. Namque eum
induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo
surrexisse, ac filius a parente debuerit. Posteaquam robustior est
factus, non minus multos amavit; in quorum amore, quoad licitum est
odiosa, multa delicate iocoseque fecit, quae referremus, nisi maiora
potiora haberemus.
venerdì 21 febbraio 2014
Cornelio Nepote
Cenni sulla figura di Cornelio Nepote
MILTIADES, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit, ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt, [qui consulerent Apollinem,] quo potissimum duce uterentur. Namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura.
MILTIADES, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui talem eum futurum, qualem cognitum iudicarunt, accidit, ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt, [qui consulerent Apollinem,] quo potissimum duce uterentur. Namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura.
Iscriviti a:
Post (Atom)