Cum adhuc servirem, habitabamus in Vico Angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Tarentii coponis, noveratis Melissam Tarantinam, pulcherriamam bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut propter res venerias curavi, sed magis quod memoria fuit. Si quid ab illa petii, numquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandavi, nec umquam fefellitus sum. Huiuscontubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illa pervenirem; "nam, ut aiunt, in angustiis amici apparent". Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles fortis quam Orcus. apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tamquam meridie. Venimus inter monimenta; homo meus cepit ad stelas facere, sedeo cantabundus et stelas numero. deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circummixit vestimenta sua et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar nullius patrimonium tanti facio.
Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primus nesciebam ubi essem; deinde accessit ut vestimenta eius tollerem; illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego?Gladium strinxi et- matavitatau- umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit quod tam sero ambularem et "Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora tamquam lanius sanguinem illis misit. nes tamen derisit etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit". Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam bovis et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipillem esse nec postea cum illo panem gustare potui non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissente; ego si mentior genios vestros iratos habeam!
Nessun commento:
Posta un commento