Ac dum salutis
inopia cuncta corporis mei considerans non avem me sed asinum video,
querens de facto Photidis sed iam humano gestu simul et voce privatus,
quod solum poteram, postrema deiecta labia umidis tamen oculis oblicum
respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem
aspexit, percussit faciem suam manibus infestis et: "Occisa sum misera:"
clamavit "me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum
similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela
suppeditat. Nam rosis tantum demorsicatis exibis asinum statimque in
meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis
parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius.
Sed primo diluculo remedium festinabitur tibi."
lunedì 21 ottobre 2013
la trasformazione di lucio
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento