lunedì 28 ottobre 2013

la fiala infrangibile

 Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum. Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum Iovis tenere, utique postquam illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.

lunedì 21 ottobre 2013

la trasformazione di lucio

Haec identidem adseverans summa cum trepidatione inrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula. Quam ego amplexus ac deosculatus prius utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus abiectis propere laciniis totis avide manus immersi et haurito plusculo uncto corporis mei membra perfricui. Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similis gestiebam; nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, sed plane pili mei crassantur in setas et cutis tenella duratur in corium et in extimis palmulis perdito numero toti digiti coguntur in singulas ungulas et de spinae meae termino grandis cauda procedit. Iam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae; sic et aures inmodicis horripilant auctibus. Nec ullum miserae reformationis video solacium, nisi quod mihi iam nequeunti tenere Photidem natura crescebat.

Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considerans non avem me sed asinum video, querens de facto Photidis sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia umidis tamen oculis oblicum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis et: "Occisa sum misera:" clamavit "me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat. Nam rosis tantum demorsicatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius. Sed primo diluculo remedium festinabitur tibi."

giovedì 10 ottobre 2013

la favola del lupo mannaro

Cum adhuc servirem, habitabamus in Vico Angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Tarentii coponis, noveratis Melissam Tarantinam, pulcherriamam bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut propter res venerias curavi, sed magis quod memoria fuit. Si quid ab illa petii, numquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandavi, nec umquam fefellitus sum. Huiuscontubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illa pervenirem; "nam, ut aiunt, in angustiis amici apparent". Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles fortis quam Orcus. apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tamquam meridie. Venimus inter monimenta; homo meus cepit ad stelas facere, sedeo cantabundus et stelas numero. deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circummixit vestimenta sua et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar nullius patrimonium tanti facio.
Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primus nesciebam ubi essem; deinde accessit ut vestimenta eius tollerem; illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego?Gladium strinxi et- matavitatau- umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit quod tam sero ambularem et "Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora tamquam lanius sanguinem illis misit. nes tamen derisit etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit". Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam bovis et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipillem esse nec postea cum illo panem gustare potui non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissente; ego si mentior genios vestros iratos habeam!

la favola di fedro

Vidua et miles
Quanta sit inconstantia et libido mulierum

Per aliquot annos quaedam dilectum virum
amisit et sarchophago corpus condidit;
a quo revelli nullo cum posset modo
et in sepulchro lugens vitam degeret,
claram assecuta est famam castae coniugis.
Interea fanum qui compilarant Iovis,
cruci suffixi luerunt poenas numini.
Horum reliquias ne quis posset tollere,
custodes dantur milites cadaverum,
monumentum iuxta, mulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus de custodibus
aquam rogauit media nocte ancillulam,
quae forte dominae tunc adsistebat suae
dormitum eunti; namque lucubraverat
et usque in serum vigilias perduxerat.
Paulum reclusis foribus miles prospicit,
videtque egregiam facie pulchra feminam.
Correptus animus illico succenditur
et uritur impudicitiae cupidine.
Sollers acumen mille causas invenit,
per quas videre posset viduam saepius.
Cotidiana capta consuetudine
paulatim facta est advenae submissior,
mox artiore vinxit animum copula.
Hic dum consumit noctes custos diligens,
desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus miles factum exponit mulieri.
At sancta mulier "Non est quod timeas" ait,
virique corpus tradit figendum cruci,
ne subeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obsedit locum.


 La vedova e il soldato
La grande incostanza e la voglia delle donne

Una donna che aveva perduto il marito, amato per parecchi anni, ne seppellì il corpo in un sarcofago; poiché da questo non c'era modo di allontanarla in quanto, in lacrime, trascorreva la sua vita nel sepolcro , conseguì chiara fama di moglie integerrima. Frattanto alcuni che avevano saccheggiato il tempio di Giove, pagarono la profanazione con la crocefissione. Perché nessuno potesse toglere le loro salme, furono posti dei soldati a guardia dei cadaveri vicino al sepolcro dove si era rinchiusa la donna. Una delle guardie, assetata, nel cuore della notte chiese dell'acqua alla servetta, che, casualmente, in quel momento assisteva la sua padrona pronta per andare a dormire; aveva infatti vegliato lavorando al lume di una lanterna e aveva prolungato la veglia sino a tarda notte. Il soldato butta lo sguardo atrraverso la porta non completamente chiusa e vede la donna virtuosa essere di rara bellezza. Colpito (da tanta bellezza) il suo cuore subito prende fuoco e arde di insana passione. Con ingegnoso acume cerca mille scuse per poter vedere la vedova più spesso. Conquistata da quella relazione quotidiana, si concede a poco a poco all'estraneo e in breve un'unione sempre più stretta le offuscò la mente. Mentre il custode diligente passa qui le notti, viene a mancare un corpo a una delle croci. Il soldato, sconvolto, espone il fatto alla donna. E la santa donna dice: «Non hai nulla da temere», e gli consegna il corpo del marito da affiggere alla croce perché lui non sia punito per la sua negligenza. Così l'infamia prese il posto delle lodi (attribuitele in precedenza).


domenica 29 settembre 2013

didone nell'enea

eneide IV, 1-40
At regina gravi iamdudum saucia cura 4.1
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem.
postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent.
quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis.
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis. quae bella exhausta canebat.
si mihi non animo fixum immotumque sederet
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna fatebor enim miseri post fata Sychaei 4.20
coniugis et sparsos fraterna caede penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammae.
sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.'
sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 



Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
nec venit in mentem quorum consederis arvis?


"Anna replica : “ O tu che sei più cara della luce a tua sorella, dunque da sola ti consumerai in una perpetua verginità, e non conoscerai i dolci figli, né i doni di Venere? Credi che di questo si preoccupi(no) la cenere o i Mani defunti? Sia pure , nessun pretendente mai ha piegato la tua afflizione, non in Africa, non prima a Tiro; è stato disprezzato Iarba e gli altri capi, che l' Africa nutre, terra ricca di trionfi: contrasterai anche un amore che ti piace? E non ti viene in mente nei terrori di chi ti sei insediata? Da una parte ti cingono le città dei Getùli, razza invincibile in guerra, e i Numìdi scatenati e la Sirte inospitale, dall' altra una regione deserta per aridità e i Barcei che per gran spazio impazzano. Perché dovrei ricordare le guerre che sorgono da Tiro e le minacce di tuo fratello? Certo credo che con il favore degli dei e con la protezione di Giunone le navi iliache abbiano questa rotta. Quale tu vedrai questa città, o sorella, che regno vedrai sorgere in conseguenza di un simile matrimonio!"

sabato 21 settembre 2013

La matrona di Efeso

Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non  contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangerein conditorium etiam prosecuta defunctumpositumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepitSic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque exempli femina ab omnibus quintum  iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugentiet quotienscumque defecerat positum inmonumento lumen renovabat.  Una igitur intotā civitate fabula eratsolum illud adfulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.  Proximā ergo noctecum milesqui cruces asservabatne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid faceret.

 Descendit igitur in conditorium et, visā pulcherrimā muliereprimo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit; deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectamratus (scilicet quod eratdesiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suamcoepitque hortari lugentem ne perseveraret in dolore supervacuoac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium " et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocanturAt illa ignotā consolatione percussă laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen milessed eādem exhortatione temptavit dare mulierculae cibumdonec ancillavini odore corruptaprimum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnaredominae pertinaciam coepit et: 'Quid proderitinquithoc tibisi solută inediā fuerissi te vivam sepelierissi antequam fata poscant indemnatum spiritum effuderis?
Īd cĭnĕrem aūt mānēs crēdīs sēntīrĕsĕpūltōs?
Vis tu reviviscereVis discusso muliebri errorequamdiu licueritlucis commodis frui? Ipsum te iacentis courpus admonere debet ut vivas.' Nemo invitus auditcum cogitur aut cibum sumere aut vivereItaque mulier aliquot dierum abstinentiā siccă passa est frangi pertinaciam suamnec minus avide replevit se cibo quam ancillaquae prior victa estCeterumscitis quid plerumque soleat temptare humanam satietatemQuibus blanditiis impetraverat miles ut matrona vellet vivereiisdem etiam pudicitiam eius aggressus estNec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac  aut subindedicente:
Plăcĭtōne ĕtĭām pūgnābĭs ămōrī?
Nēc vĕnĭt īn mēntēmquōrūm cōnsēdĕrĭs ārvīs?
Quid diutius mororNe hanc quidem partem corporis mulier abstinuitvictorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo unā non tantum illā noctequā nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribusut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, puteret exspirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.Ceterumdelectatus miles et formā mulieris et secretoquicquid boni per facultates poterat coemebat etprimā statim noctein monumentum ferebat Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam,detraxēre nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
 At miles circumscriptus dum desidetut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus suppliciummulieri quid accidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiamsed gladio ius dicturum ignaviae suae.Commodaret ergo illa perituro locumet fatale conditorium familiari ac  viro faceret.'Mulier non minus misericors quam pudica: 'Ne istudinquitdii sinantut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectemMalo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet ex arcā corpus mariti sui tolli atque illiquae vacabatcruci affigiUsus est miles ingenio prudentissimae feminaeposteroque die populus miratus est quā ratione mortuus isset in crucem.